|
(I COR. VI.) Jam quidem omnino delictum est in vobis, quod judicia
habetis inter vos. Non potest esse, quod lis contra aliquem sine peccato
moveatur: tuum enim, vel illius peccatum in causa est. Et de parva
causa, ac lite mortale saepe peccatum oritur. Ex causa enim lis, ex lite
discordia: inde odium, inde homicidium. Licet autem etiam perfectis sua
repetere, ut raptor corrigatur, non ut sinus avaritiae impleatur. Qui
adhaeret meretrici, unum corpus diaboli cum meretrice efficitur. Qui
adhaeret Deo, unus cum eo spiritus fit. Haec unio non est identitatis
substantiae vel personae, sed in beatitudinis participatione. Et ideo
non est quaerendum, an spiritus creatus, an increatus.
Fugite fornicationem. Vitium fornicationis non melius vincitur quam
fugiendo. Ideo nemo in longaeva aetate, vel mentis firmo proposito
confidat. Fuge materiam, fuge locum, et omne illud quod occasionem
fornicationis tibi praestat. Periculose tibi ministrat, cujus vultum
frequenter attendis.
Qui fornicatur in corpus suum peccat, id est contra dignitatem corporis
agendo, quod enervatur, et debilitatur multum in tali actione.
|
|