|
(I COR. IX.) Nam cum liber essem ex omnibus, etc. Nonne Apostolus ex
debito charitatis, et injuncti officii omnibus prodesse debebat? Quomodo
ergo ex omnibus liber erat? Solutio. Ex omnibus liber erat; id est
nullorum sectae subjectus, qui tamen sectis omnium se subjecit
voluntate, non necessitate,
Factus sum Judaeis tanquam Judaeus. Atqui propterea reprehendit Petrum?
Non est inconveniens dicere, sanctos doctores contraria sensisse, ubi
periculum fidei non est. Nonne errabat Petrus quando restitit ei in
faciem Paulus? Talis error venialis est, eo quod contra conscientiam non
sit, et charitas sit in causa.
Cum ipse non essem sub lege. Objicitur id quod alibi dicit: Misit Deus
Filium suum factum sub lege (Gal. IV). Si igitur Christus sub lege
quomodo non et Paulus? Christus factus est sub lege, non sub dominio
legis, sed ritus et observantias legis implens, ut nullus post eum in se
credens eas observare teneatur.
Infirmis infirmus sum per compassionem: Omnia omnibus per morum
conformationem.
Qui in stadio currunt. Stadium centum viginti quinque passuum est;
scilicet octava pars milliarii, et dicitur a stando, eo quod Hercules
uno anhelitu tantum currit, et substitit.
|
|