LIBER OCTAVUS.

IN EPISTOLAM PAULI AD CORINTHIOS SECUNDAM


CAPUT 1

(II COR. I.) Paulus apostolus Christi Jesu per voluntatem Dei. Eliguntur per voluntatem Dei mali, et ex electione boni fiunt, ut Paulus. Eliguntur et mali per voluntatem Dei; etsi non ad bonum suum, tamen ad bonum aliorum, ut Judas. Eliguntur et boni per voluntatem Dei, qui merito vitae et scientiae ad regimen Ecclesiae ordinantur. His diebus voluntas principis super eligendis exspectatur, non Dei. Benedictus Deus, et Pater Domini nostri. Sicut homo assumptus per gratiam est assumptus; et per gratiam Filius Dei naturalis non adoptivus effectus est; sic videtur, quod Deus Pater per gratiam sit Pater hominis assumpti: non tamen Pater adoptivus sed Pater naturalis.

Deus, Pater est Christi generatione; noster miseratione. In quem speramus quoniam et adhuc eripiet. Sperare in aliquo, est aliquod auxilium ab eo exspectare, quod etiam ab homine licet. Sperare in aliquem est totam spem salutis et auxilii in eum ponere, quod in solum Deum fas est. Adjuvantibus vobis in oratione pro nobis. Sunt tria, quae petitionem impedire solent; scilicet quia persona indigna est, quae petit, vel pro qua petit, vel res, quam petit. Item nunc persona indigna petit, et exauditur, ut Satan; nunc digna, nec exauditur, ut Paulus; nunc digna petit pro indignis, et exauditur, ut Moyses pro filiis Israel. Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae. Potest quaeri quomodo glorietur Apostolus in testimonio bonae conscientiae, cum juxta eumdem in solo Deo sit gloriandum? Solutio. Non sunt diversa gloriari in testimonio bonae conscientiae, et in Deo; imo conjuncta sunt. Bona enim conscientia Deum imitatur, et ei adhaeret; aliter non esset in ea gloriandum.

Quod in simplicitate cordis, et sinceritate Dei, etc. Simplicitas est zelo justitiae, et propter Deum tantum aliquid facere, cui ne error admisceatur, necesse est ut sit sincera et discreta. Cum ergo hoc noluissem, nunquid levitate usus sum. Scripturae aliae de locutionibus judicant secundum vocis significationem; sacra vero Scriptura secundum proferentis intentionem; unde illae quemlibet mentiri dicunt, quem constat falsum enuntiare: sacra Scriptura illum tantum mentiri judicat, qui loquitur contra conscientiam suam. Quid enim est mentiri, nisi contra mentem ire?

Dicit aliquis: Apostolus non implevit quod promisit; ergo vel decepit vel deceptus est. Solutio. Jacobus apostolus docet quod in locutionibus, quae sunt de futuro contingenti, conditio est apponenda, vel subintelligenda; haec scilicet, si Deus voluerit, quam Apostolus, etsi non voce expressit, eam tamen in mente habuit. De Judaeis quaeritur an, mentiantur negantes Christum esse Deum, cum contra conscientiam non loquantur. Solutio. Excaecati sunt, et ideo haec negantes rei sunt mendacii. Et dedit pignus spiritus in cordibus nostris. Pignus certum facit vendentem de pretio habendo; sic et charitas de aeterna gloria certum facit, et ideo pignus vocatur.