CAPUT 5

(II COR. V.) Ingemiscimus habitationem nostram, quae de coelo est, superindui cupientes; quod nolumus spoliari, sed supervestiri. Aliud est affectus rationis, aliud affectus carnis. Affectus carnis, cupiebat Apostolus sine morte transire ad immortalitatem; affectus rationis cupiebat dissolvi, et esse cum Christo. Affectus carnis non est meritorius, id est nec bonus nec malus, quia naturalis. Tali affectu amara quaeque et carni contraria refugimus, et in diebus abstinentiae ante horam cibum appetimus.

Si tamen vestiti, et non nudi inveniamur. Vestiti scilicet fide (ut dicit glossa). Ergo deposito corpore erit fides. Non, sed fidem vocat, rem fidei. Ut referat unusquisque propria corporis, etc. De pueris etiam hoc verum est, qui per alios crediderunt, vel non crediderunt. Baptizati ergo referent prout gesserunt in corpore, id est prout ab aliis gestum est in eorum corpore. Sed non baptizati quid referent? cum non ipsi aliquid in corpore egerint, nec ab aliis in eorum corpore gestum, pro qua sint damnandi? Solutio. Dicunt quidam, quod etiam illi habuerunt motus inordinatos, pro quibus sunt damnandi,

Timorem Domini hominibus suademus. Quare potius timorem quam amorem? Solutio. Hoc dicit de timore filiali, qui tamen potius videtur pertinere ad praeceptionem quam ad monitionem; sed sic est de hoc timore sicut de fide, quod non potest cogi, sed admoneri. Sive enim mente excedimus, Deo; sive sobrii sumus, vobis. Quidquid agimus vel est honor Dei, vel utilitas proximi. In quibusdam tamen specialiter apparet honor Dei, ut quando sapientia inter perfectos praedicatur; in quibusdam utilitas proximi, ut quando lac praebetur parvulis. Excessus mentis exstasis appellatur, scilicet quando mens supra se rapitur, quod nunc fit tumore superbiae; nunc magnitudine doloris vel timoris, sive etiam gaudii, quandoque contemplatione rationis, scilicet quando mens desiderio rapitur ad superna nullam habens inferiorem memoriam: huic operam dant viri sancti. Quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians. Deus erat in Christo, divinitas in homine assumpto.