CAPUT 6

(II COR. VI.) Ne in vacuum gratiam Dei recipiatis. Dicit Augustinus: Prodest vel per diem bonum fuisse, cui contrarium videtur. Melius est viam justitiae non agnovisse, quam post agnitam retro abiisse, quia de ingratitudine et contemptu damnatur. Solutio. De diversis sunt illae auctoritates: prima de peccatoribus non infidelibus; secunda de his, qui post fidem redeunt ad infidelitatem.

Os nostrum patet ad vos, o Corinthii. Quorumdam os claudit imperitia; quorumdam timor vel amor; quorumdam vita perversa; quorumdam acceptio munerum.

Exite de medio eorum, et separamini, etc. Majus malum committimus in separatione bonorum, quam quod contrahimus in conjunctione malorum. Hoc non est generaliter dictum de omnibus, sed de praelatis et perfectis qui graviter delinquunt, subditos et imperfectos reliquendo inter malos quos praesentia sua confirmare deberent. Minores et subditi, quoniam timent, ne bonos mores corrumpant colloquia mala (I Cor. XV); non videntur peccare, si etiam loco a malis separarentur quamvis inter eos sint aliqui boni. Qui vivunt in saeculo, ut dicit auctoritas, non habent merita ad vitam aeternam sufficientiae, sed per merita eorum, quos elemosynis sustentant, consequuntur, quod per se non possunt. Sed quomodo? si charitatem non habent, per merita aliorum non videntur posse salvari. Sine charitate enim nemo dignus salute. Solutio. Hoc dictum est de iis, qui adhuc consuetudinem peccandi evadere non possunt, per merita aliorum salutem consequentur, prius quidem gratiam, per quam liberentur; post, charitatem, qua digni sint gloria.