|
(II COR. VIII). Si enim voluntas prompta est, secundum id quod habet,
accepta est; non secundum id quod non habet. De duobus qui impares sunt
facultate potest quaeri an aequaliter mereantur, si pariter dent et pari
affectu? Quod videtur, quia Deus non pensat censum, sed affectum; non
quantum des, sed ex quanto; hi autem pares sunt in affectu: ergo
secundum communem omnium opinionem pares et in merito. Item sic contra
opponitur. Unusquisque tenetur facere secundum suam facultatem; ergo qui
plus habet, plus tenetur dare: ergo peccat, si non plus tribuit.
Solutio. Potest dici, quod qui plus habet, tenetur debito perfectionis,
non salutis, id est hoc exigitur ab eo ad hoc ut sit perfectus, non ad
hoc ut sit salvus, ut faciat secundum facultatem. Potest etiam
contingere quod ille qui plus habet, licet non plus det, tamen pariter
mereatur; quia sicut ex charitate dat, sic ex charitate retinet, ut
aliis magis indigentibus tribuat. Nullum etiam erit inconveniens, quod
licet pari affectu dent: non tamen pariter mereantur. Ut in contrario
contingit aliquos pari delectatione aliquod peccatum committere, et
tamen alter plus altero reus tenetur: ut si laicus et monachus pari
delectatione fornicentur.
Providemus enim bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus.
Prudentis est talia operari, ut in oculis Dei placeant, et in quibus
homines nihil reprehensibile inveniant. Cavere autem non possumus, quin
homines bonis operibus nostris detrahant; sed hoc non est ex qualitate
operum, sed ex perversitate hominum.
Dicit Augustinus: Qui conscientiae fidens, famam negligit, crudelis est.
Quid autem vocat famam, nisi laudem humanam? hanc non solum negligere,
sed etiam fugere debemus. Solutio. Ille famam negligit, qui agit cum
scandalo fratrum, quod licite posset dimittere: hoc autem quod dicitur
laudem humanam debemus fugere intelligendum est quantum ad nos.
|
|