|
Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et veni in terram quam
monstravero tibi; et dabo eam tibi, et semini tuo. Abram, qui
interpretatur pater excelsus, et deinde dictus est Abraham, id est pater
multarum gentium, significat Christum. Ipse est pater excelsus, quia rex
gloriae. Cujus terra Juda, et cognatio ejus, ille est populus
Israeliticus carnalis de quo carnem sumpsit. Domus autem patris ejus,
synagoga, sive templum. Quis de his omnibus exivit, quando Judaeam et
populum Israeliticum et templum dereliquit, et per praedicationem
apostolorum in latitudinem gentium venit, et fixit ibi tabernaculum,
scilicet sanctam Ecclesiam, et aedificavit altare per praecedentium
fidem, et super illud offert sacrificium Patri, bonam fidelium suorum
actionem. Ibique dilatatur ad orientem et occidentem, ad septentrionem
et meridiem, sicut scriptum est: Vocabo ab oriente et ab occidente semen
tuum, et dicam aquiloni, Da, et austro, Noli prohibere (Isai. XLIII). In
omnibus namque partibus mundi, possessio Christi, quia in omnibus
gentibus fides Christi. Abraham igitur Christus, terra ejus Judaea,
cognatio ejus populus Israel, domus patris ejus templum ad quod venit,
tabernaculum est Ecclesia, altare fides, sacrificium opus Christi bonum,
dilatatio totius mundi possessio.
|
|