|
Abraham, et pueri ejus foderunt puteos, et rixati sunt Palaestini, et
impleverunt puteos terra. Deinde Isaac fodit puteum, pro quo non sunt
jurgati, et vocavit nomen ejus latitudo (Gen. XXVI). Abraham, sicut
supradictum est, significat Deum Patrem; pueri Abrahae libros designant
prophetarum. Aqua est scientia, quae abluit et potat: abluit culpam,
gratiam potat. Isaac Christum significat; pueri Isaac evangelistae sunt
et apostoli. Palaestini sunt Judaei, qui contendunt de puteis
Scripturarum, et eos terra implent, propter carnalem et terrenam
intelligentiam suam. Puteus, quem Isaac ad ultimum fodit et latitudinem
vocavit, et quem non impleverunt Palaestini, evangelica doctrina est,
quae per mundum est dilatata, quam Judaei nequaquam auferre possunt.
Abraham igitur, Deus Pater; Isaac, Filius; pueri Abrahae, prophetae;
pueri Isaac, apostoli et evangelistae; et putei quos foderunt, libri
quos scripseserunt; puteus, qui vocatur latitudo, Evangelii praedicatio.
|
|