|
Nota est historia, quando Jacob Esau benedictione patris supplantavit
(Gen. XXVII). Isaac significat Deum, a quo descendit benedictio super
caput justi. Rebecca significat matrem gratiam, quae Jacob de paterna
benedictione consuluit. Jacob posterior natu, domi remanens,
benedictionemque consequens, gentilem designat populum, qui post
Israeliticum populum ad cognitionem divinam venit, et intra se cum matre
gratia vota nutrit, quae reddunt laudationes Deo: benedicitur ab eo in
mundo per gratiam, in coelo per gloriam. Esau prior natu, foris
venationi deserviens, benedictionem amittens, populum Israel significat
qui ad Dei cognitionem venit, qui foris in littera justitiam quaerit, et
benedictionem coelestis haereditatis dimittit. Pelles, quibus Rebecca
filium cooperuit, confessionem exprimunt peccatorum. Cibus, sunt
virtutes quibus Deus pascitur, dum per gentilem populum cooperante
gratia exercetur. Vestes, sunt bona opera legis quibus misericorditer
gratia gentilem populum vestit, populo Israelitico foris stante et
vagante. Vinum, designat gaudium in Spiritu sancto. Quo vino Dominum
potamus, dum nos in Spiritu sancto exsultamus. Isaac igitur Deus;
Rebecca, gratia; Esau, Judaicus populus; Jacob, gentilis; venatio Esau
forinseca, carnalium observationum custodia, et carnalis inscriptionis
intelligentia. Pelles haedorum, confessio peccatorum; cibus, virtutum
exercitatio; vinum, gaudium in Spiritu sancto; vestimenta, bona opera;
ager, cui benedixit Dominus, sancta Ecclesia, in qua redolet, testante
beato Gregorio, flos uvae per praedicationem, flos lilii per castitatem,
flos violae per humilitatem, flos spicae per maturitatem bonorum operum,
flos olivae per misericordiam, flos rosae per patientiam. Odivit Esau
Jacob; odio habent populum Christianum ex gentibus collectum Judaei,
videntes eum dominari sibi.
|
|