CAP. XII. Quomodo perrexit Jacob ad Laban.

Adepta benedictione, Jacob perrexit ad Laban avunculum suum: et obdormivit in quodam loco capiti suo lapide supposito: et vidit scalam in coelum erectam, et Deum innixum scalae, et ascendentes angelos et descendentes. Deinde venit in agrum ad puteum juxta Aran, ubi greges pascebantur, et adaquabantur. Deinde conversatus cum Laban, accepit Liam, et Rachel filias ejus in uxores: et ex eis, et ancillis earum duodecim patriarchas genuit et apud Laban est locupletatus (Gen. XXVIII). Jacob, secundum sensum tropologicum, significat spiritum; Esau, corpus humanum. Jacob significat spiritum, quia spiritus lenis est, dum, suadente ratione, quaerit tantum necessaria. Esau significat corpus, quia corpus pilosum est, dum, instigante concupiscentia, quaerit superflua. De discordia istorum scriptum est: Corpus, quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX). Et iterum: Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem (Galat. V). Sed spiritus, accepta benedictione gratiae, fugit mucronem corporalis concupiscentiae, sicut Apostolus praecipit, dicens: Fugite fornicationem (I Cor. VI). Laban, qui interpretatur dealbatio, Dominum significat, qui summa munditia est, cui spiritus justi, dum carnales illecebras fugit, appropinquare et inhaerere concupiscit. Qui spiritus scilicet bene in itinere dormit, quando in spirituali profectione, a strepitu praesentis saeculi quiescit. Et dormiens coelestia contemplatur; quia, dum bene claudit in rebus exterioribus oculos, intus meretur de invisibilibus mira videre. Qui nequaquam super terram, sed super lapidem caput ponit; quia firmam fidem Christi virtutibus et operibus suis fundamentum facit. Ager, ad quem Jacob venit, sacra Scriptura est, in qua diversi pastores, id est diversi doctores, diversos pascunt greges, diversos, scilicet fideles. In hoc ergo pascuntur conjugati, et continentes, et virgines. Alii pascuntur per historiam, alii per allegoriam, alii per tropologiam. Omnes inde capiunt pastum nutrimenti, qui inde sumunt doctrinam recte vivendi. Puteus, de quo adaquabantur greges, divinam significat sapientiam, de qua potantur fideles. Lapis, quo os putei operiebatur, intelligentiae difficultatem exprimit. Et omnes doctores ad hoc in Scriptura laborant ut, remoto lapide, id est difficultate intelligentiae, fidelibus administrent potum verae et latentis sapientiae. In hoc agro Deus occurrit justo, in obsequium suum illum assumens, et duas filias suas attribuit. Liam, quae interpretatur laborans, id est activam vitam, et Rachelem, quae interpretatur visum principium, id est vitam contemplativam. Datque famulam Racheli; ut illi serviat, firmam scilicet rationem. Et Liae quoque famulam, incorruptam scilicet sensualitatem. Ratio namque subservit contemplationi, et sensualitas actioni. Multiplicatus est Jacob in filiis et pecoribus cum Laban, et justus ditatur sensibus spiritualibus, affectionibus, cogitationibus, sermonibus, operibus, habitans eum Deo. A Laban cum rebus suis furtive Jacob discedit; et justus nonnunquam minus caute se discutiens, virtutes a Deo collatas sibi latenter attribuit. Laban consecutus est Jacob fugientem in montem, et Deus consequitur justum per inanes cogitationes a se discedentem in elationem. Affirmabat Laban, quod quaecunque habebat Jacob erant de suis bonis, et Deus ostendit homini quod quaecunque habet bona, sunt ex suis donis; Jacob a Laban revertens, a fratre timuit occidi; et sensus humanus propter infirmitatem mortalitatis ad inferiora descendens, a corporis vitio timet tentari. Jacob noluit habere Esau socium in vita, nec vicinum in patria; et spiritus humanus spiritualibus donis ditatus, contemnit fervorem carnis habere, vel consortem in opere, vel affinem in delectatione. Jacob igitur, spiritus; Esau, corpus; Laban, Deus; ager, Scriptura; puteus, sapientia; Lia, bona actio; Rachel, contemplatio; ditatio Jacob in prole et pecoribus, multiplicatio justi in virtute et bonis operibus.