CAP. XIII. De virgis, quas decorticavit Jacob.

Decorticavit Jacob virgas, et posuit ante oves in canalibus: et illae virgas variatas in conceptu intuentes, varios fetus parturiebant (Gen. XXX). Jacob significat sanctos praedicatores, et aqua Scripturam, et canales libros. Sicut namque Jacob ex aqua, et canalibus adaquabat commissos greges sibi, sic praedicatores et doctores ex universitate Scripturae, et diversis ejusdem Scripturae libris, sibi creditos reficiunt fideles. Virgae variatae, varias significant sententias. Quae sententiae ideo virgis comparantur, quia multis et gravibus comminationibus, de transgressionibus mandatorum Dei nos castigant. Oves sunt fideles, propter suam innocentiam. Oves ex intuitu variarum virgarum varios fetus pariunt, quando fideles quique ex locutione variarum sententiarum, varias exhibitiones operum producunt. Jacob igitur, praedicatores; oves, fideles; aqua, Scriptura; virgae, sententiae; variatio virgarum, differentiae sententiarum varius; fetus ovium, multiplex effectus operum.