|
Nota est historia de Joseph, quando a fratribus est venditus, et in
Aegypto exaltatus (Gen. XXXVII). In hac figura, Jacob figurat Deum
Patrem. Qui habuit greges, scilicet tribus Israeliticas, de quibus
dictum est: Nos autem populus ejus, et oves pascuae ejus (Psal. XCIV).
Joseph, designat Christum, quem Pater prae omnibus dilexit et diligit;
quia ipse est filius per naturam, alii filii per gratiam; ipse per
generationem, alii per adoptionem; ipse ex aeternitate, alii ex tempore.
Quem quoque pater tunica polymita induit, quando eum nostrae humilitatis
natura vestivit. Joseph per somnia manipulorum et stellarum vidit
fratres suos se adoraturos, et cognovit. Decem fratres gregem patris sui
pascentes Pharisaeos significant, qui tribus Israeliticas per Decalogum
legis pascere debuerant. Significat autem Sichem legem, in quam Deus
Pharisaeos cum tribubus sibi creditis miserat. Fratres Joseph
derelinquentes Sichem cum gregibus sibi commissis, diverterunt in
Dothain, quae interpretatur defectio; Pharisaei autem cum tribubus
Israel legem derelinquentes, in defectum praevaricationis descenderunt.
Invidia decem fratrum erga Joseph innocentem et justum, est invidia
Judaeorum erga Christum. Fratres Joseph nudaverunt eum tunica sua, et
Judaei Christum humanitate sua. Illi tinxerunt tunicam Joseph in
sanguine haedi, isti humanitatem Christi sanguine ipsius fuso pro
peccato populi. Illi posuerunt Joseph in puteum, isti Christum in
sepulcrum. Joseph exivit de puteo, Christus resurrexit de sepulcro.
Joseph Ismaelitae transeuntes emerunt, et apostoli hic manentem
civitatem non habentes, sed futuram inquirentes, omnia pro Christo
reliquerunt. Ismaelitae Joseph duxerunt in Aegyptum, et apostoli
praedicaverunt Christum per totum mundum. Exaltatus est Joseph in
Aegypto, et Christus exaltatus est in mundo. Joseph implevit annona
horrea regis Aegypti, et Christus Scriptura Ecclesiam Dei. Diversi
populi infideles emerunt victum argento suo in horreis regis Aegypti, et
diversi populi fideles effecti, enitent studio suo jam in Ecclesiis Dei.
Fratres tandem ad Joseph venerunt, et cognoverunt eum, et in fine
saeculi postquam plenitudo gentium intraverit, reliquiae Israel salvae
fient, et convertentur ad Christum (Rom. XI). Jacob igitur, Deus Pater;
Joseph, Christus; decem fratres, Pharisaei, scilicet populum sub
Decalogo pascentes; Sichem, lex; Dothain, praevaricatio; tunica,
humanitas; intinctio in sanguine haedi, passio pro peccato populi;
cisterna, sepulcrum; Ismaelitae, apostoli; Aegyptus, mundus; exaltatio
Joseph in Aegypto, exaltatio Christi in mundo; horrea, Ecclesia; annona,
Scriptura.
|
|