CAP. XVII. De Juda, ac filiis ejus, et Thamar.

Ascendit Judas ad tonsores ovium suarum, et invenit Thamar sedentem in bivio: et dato pro arrhabone annulo, et armilla, et baculo, dormivit cum ea: et concepit mulier, et peperit Phares et Zaram (Gen. XXXVIII). Judas significat Christum; oves, fideles Christi. Pastores ejus sunt doctores, qui adipe frumenti, id est verbo Dei, gregem Christi pascunt. Lana designat bona opera; Judas autem de ovibus suis lanam colligit, quando Christus a fidelibus suis bona eorum opera recipit. Thamar cum habitu meretricio est anima cum peccato. Quae bene ad bivium vertit quando ad confessionem accedit. Meretrix sedens in bivio manifestat officium suum, vel consilium, et anima in confessione peccatum suum. Quam scilicet animam, Christus sicut Judas Thamar praegnantem facit, quando ei post confessionem peccati sui, dona Spiritus sancti infundit. Datque illi pro arrhabone futurae retributionis, annulum, qui significat fidem; et armillas, quae significant bona opera; et baculum, qui significat justitiae rectitudinem. Thamar per Judam fecundata, edidit geminam prolem; et anima Spiritu sancto fecundata, parit virtutis exercitationem et boni operis exhibitionem. Judas igitur est Christus; oves, fideles; pastores, doctores sunt; lana, bona opera; Thamar, anima; sessio in bivio, confessio de peccato; annulus, fides; armilla, bona actio; baculus, justitiae rectitudo; impraegnatio, gratiae infusio; geminae prolis editio, virtutum exercitatio et bonorum operum exhibitio.