|
Iratus est Pharao duobus servis suis, quorum alter pincernis praeerat,
alter pistoribus, et misit eos in carcerem, in quo erat Joseph. Qui ibi
viderunt somnia juxta interpretationem sibi congruam. Et restitutus est
princeps pincernarum in gradum pristinum, princeps vero pistorum in
patibulo est suspensus (Gen. XL). Rex Aegypti Dominum Deum significat,
qui rex est totius mundi. Domus Pharaonis, paradisum designat, in quem
posuit hominem quem formaverat; duo servi, duo genera hominum exprimunt,
bonos et malos; pincerna, bonos; pistor, malos. Culpa servorum originale
peccatum, pro quo omnes sicut in Adam peccaverunt, ita et in Adam de
paradiso ejecti sunt. Carcer vero miseriam hujus mundi significat.
Somnia sunt conscientiae, quae modo in nocte hujus saeculi futura
praecurrunt stipendia. Boni per bonam conscientiam consequuntur bona,
quia desiderium suum justis dabitur; mali, ex mala conscientia quasi a
malo somnio consequuntur mala, quia quod timet impius, veniet ei. Joseph
designat praelatos qui, ex auditu conscientiarum, et bona promittunt
bonis, et mala minantur malis. Tres dies tria tempora sunt, tempus
naturalis legis, tempus scriptae legis, tempus gratiae. Tempus naturalis
legis fuit ab Adam usque ad Moysen; tempus scriptae legis fuit a Moyse
usque ad Christum; tempus gratiae fuit a Christo usque ad finem mundi.
Post ista tria tempora, quasi post tres dies auferet Deus de carcere
praesentis mundi bonos et malos. Bonos quidem restituet in gradum
beatitudinis supernae, malos autem suspendet in tormento gehennae. Rex
igitur, Deus; domus ejus, paradisus; duo servi boni et mali; culpa
servorum, originale peccatum; carcer, mundus; Joseph, praelati; somnia,
conscientiae; tres dies, tria tempora; restitutio pincernae, restitutio
justorum in gradum innocentiae et beatitudinis aeternae; pistoris
suspendium, aeternum impiorum tormentum; aves, sunt daemones qui
comedunt carnes pistoris, quia saturabuntur poenis peccatorum.
|
|