CAP. XIX. De aromatibus quibus conditus est Jacob.

Mortuus est Jacob, et conditus est aromatibus (Gen. XLIX). Jacob fidelem animam significat, quae moritur mundo, ut vivat Deo. Mortua vero culpae per poenitentiam, vivit justitiae per gratiam. Et conditur aromatibus, id est diversis virtutibus, ut in se deinceps incorrupta permaneat, et aliis in omni loco Christi bonus odor fiat. Sepulcrum spiritualis vitae designat secretum, in quo fidelis reconditur, ne praesentis saeculi fluctuatione turbetur.