|
Exi de terra et de cognatione tua (Gen. XII). Abram est quaelibet
fidelis anima, in Ur Chaldaeorum, id est in incendio vitiorum posita.
Istius pater diabolus est, sicut de ipsa et de aliis malis scriptum est:
Vos ex patre diabolo estis (Joan. VIII). Terra ejus terrenorum
delectatio est, cui inhaeret. Ejus cognatio daemones sunt, quibus per
culpam quasi per sanguinem propinqua dignoscitur. Domus patris prava
conversatio est, in qua sub patre diabolo diu primum permansit. Terra ad
quam invitatur vita spiritualis est, ad quam cum anima divino sermone
compuncta, declinans a malo et faciens bonum, transit: figit in ea
tabernaculum per honestam conversationem, et aedificat in ea altare
lapideum per firmam fidem; offert sacrificium per bonam conversationem,
et dilatatur circumquaque per multiformem virtutum exercitationem et
bonorum operum exhibitionem. Abram igitur anima, terra ejus delectatis
terrena, domus patris ejus conversatio prava, parentes daemones. Terra
ad quam venit vita spiritualis, tabernaculum conversatio honesta, altare
fides firma, sacrificium ejus actio bona, cujus dilatatio est virtutum
exercitatio et bonorum operum exhibitio.
|
|