CAP. III. De sacrificio Abrahae.

Item dixit Dominus ad Abraham: Sume vaccam triennem, et arietem trium annorum, et capram trimam, turturem quoque et columbam. Qui tollens universa haec animalia divisit, aves autem non divisit (Gen. XV). Statutus est modus promissus semini Abrahae, et ista est figura. Per vaccam illam figurata est plebs Judaica, sub jugo legis posita; per capram, eadem peccatrix futura; per arietem, eadem plebs regnatura. Quae animalia ideo dicunt trima, quia per curricula temporum ab Adam usque ad Noe, et inde usque ad David, tanquam tertiam aetatem gerens ille populus adolevit. Per turturem et columbam, spirituales in Ecclesia populi significati sunt, individui filii promissionis, et haeredes regni futuri. Quorum aetas temporalis ideo tacetur, quia meditantes aeterna, transgressi sunt temporalia desideria. Sed quid est hoc, quod animalia illa trima dividuntur, adversum se invicem partibus constitutis, nisi quod carnales et in populo veteri invicem inter se dividuntur? Porro aves idcirco non dividuntur, quia spirituales indivisi sunt, schisma non cogitant, nec seducuntur ab haereticis, sed est pax in ipsis, sive a caeteris se removeant ut turtur, sive inter illos conversentur ut columba.