CAP. IV. Moralis expositio de eodem.

Secundum sensum tropologicum, Abraham est quaelibet fidelis anima quae offert Deo sacrificium, vel justitiae fructum. Animalia, id est opera bona, quae circa terrena negotia versantur. Offert aves; contemplativas scilicet cogitationes, quae per coelestia desideria sursum volant. Animalia separantur, quia bona opera, quae rebus terrenis proximis exhibentur, per multa negotia dividuntur. Aves autem minime dividuntur, quia cogitationes contemplativae ad solam intentionem supernae visionis eriguntur. Volucres sacrificio insidiantes daemones sunt sive immundae cogitationes, quas instantia orationis et cautela discretionis abjicere debemus.