CAP. V. De triplici circumcisione.

Tres sunt circumcisiones. Una in carne tantum exterius, quae sacramentum est (Gen. XVII). Aliae duae, quae sunt res et virtus sacramenti. Altera, quae fit in praesenti, quando anima per depositionem iniquitatis circumciditur; altera quae in futuro fiet, quando per depositionem corruptionis corpus circumcidetur. Prima igitur in carne, secunda in mente, tertia in corpore. Octonarius vero in sacra Scriptura, aliquando tempus resurrectionis significat, quod post praesentem vitam sequitur; aliquando tempus gratiae, in quo quasi post Sabbatum legis, aeterna bona servientibus Deo promittuntur. Merito ergo illa prima circumcisio, quae est sacramentum illarum duarum, jussa est fieri octava die, ut ostenderetur quod in tempore gratiae, corda circumcidenda erant per emendationem iniquitatis, et in tempore resurrectionis; corpora quidem per depositionem iniquitatis et corruptionis.