CAP. VI. De exitu Lot e Sodomis.

Dictum est Lot, ut exiens de Sodomis ascenderet in montem ut salvaretur, et petiit Segor (Gen. XIX): et concessum est ei. Non tamen ausus est permanere in Segor; sed ascendit in montem. Sodoma significat luxuriam vitae praesentis. Lot significat animam ad vitam aeternam praedestinatam. Angeli sunt praedicatores, qui annuntiant salutem suam ei dicentes: Declina a malo, et fac bonum (Psal. XXXVI). Quasi dicant: Exi de Sodomis, et ascende in montem; derelinque vitam saecularem, et ascende ad vitam spiritualem; derelinque luxuriam, et assume continentiam. Sed Lot timens ascendere ardua, petit Segor; quia fidelis non praesumens vitae spiritualis, et continentiae culmen ascendere, existimat vitam conjugalem diligendam, dum se credit in ea animam salvare posse. Sed tandem Segor derelinquit, et in montem ascendit; quia justus nonnunquam videns vitae conjugalis casum, laborem, periculumque perpendens, vitam conjugalem postponit, et spiritualis vitae et continentiae sublimitatem ascendit. Uxor Lot quae retrospexit et periit, significat carnales quoque qui, quamvis quandoque de peccatis quantum ad actum exeunt, mente tamen et voluntate protinus ad eadem revertuntur. Et quia manum mittunt ad aratrum, et retro aspiciunt non sunt apti regno Dei (Luc. IX). Lot ergo intelligitur fidelis anima; Sodoma, vita saecularis: Segor, vita conjugalis; mons, vita spiritualis; uxor Lot, carnales qui sunt in Ecclesia.