|
Tentavit Deus Abraham dicens: Tolle filium tuum unigenitum, quem
diligis, Isaac, et vade in terram visionis, atque ibi offeres eum in
holocaustum super unum montium (Gen. XXII), etc. Abraham significat Deum
Patrem, et Isaac, Christum. Mons, in quo sacrificandus erat, altitudinem
exprimit Dominicae charitatis. Duo juvenes cum asino exspectantes,
gentiles et Judaeos non credentes, et in mortem Domini consentientes
designant. Asinus significat stultitiam utrorumque. Stultum namque est
exspectare venturum, qui jam multis prophetarum testimoniis, et
innumerabilibus miraculorum prodigiis venisse probatur. Ara, ligna;
vepres, crucem Domini designant. Isaac, qui mortem in sacrificio non
gustavit, divinitatem exprimit, quae poenas aut dolorem in passione non
sensit. Aries, qui mortem pertulit, humanitatem significat, quae
passionis amaritudines sustinuit. Ignis angustiam significat Dominicae
passionis, per quem Agnus ille immaculatus est assatus, et Deus Pater de
praevaricatione primi parentis, et totius humani generis placatus.
Abraham igitur, Deus Pater; Isaac, Christus; mons, divina charitas; duo
juvenes, increduli Judaei et gentiles; asinus, stultitia incredulitatis
utrorumque; ara, ligna; vepres, exitium crucis; Isaac, divinitas; aries
humanitas; ignis, angustia passionis.
|
|