|
Sara, quae interpretatur princeps, significat animam quae praesidet
populo sensuum suorum spiritualium, virtutum, voluptatum quoque,
cogitationum, affectionum, sermonum, actionum, et cui ipsa praesidet
ipsum bene gubernando. Mors Sarae mortificationem significat animae, et
voluptatum saecularis concupiscentiae. Spelunca, in qua est sepulta,
spiritualem designat vitam, quae est occulta: quae recte duplex dicitur,
propter bonam actionem et contemplationem. Sara igitur est anima; mors
Sarae, mortificatio animae; spelunca, spiritualis vita.
|
|