CAP. IX. Quomodo adducta est Rebecca ad Isaac.

Mortua Sara, misit Abraham puerum suum propter Rebeccam conjugem Isaac, et adduxit eam servus Abrahae super camelum, et accepit eam Isaac in uxorem, etc. (Gen. XXIV.) Abraham significat Deum Patrem, qui est pater multarum gentium quia pater omnium per conditionem. Sara significat Synagogam, quam sibi Dominus in Veteri Testamento desponsaverat. Isaac, qui interpretatur risus, designat Christum, qui est gaudium nostrum. Puer Abrahae exprimit apostolos a culpa originali et actuali per gratiam purificatos. Rebecca per puerum de gentilitate adducta, gentium est Ecclesia, per praedicationem apostolorum conversa. Fons, de quo hausit Rebecca, facundia philosophica est, ex qua tunc temporis gentilitas sitim suam conabatur temperare. Ornamenta, quae dedit puer Rebeccae, virtutes significant, quae per praedicationem apostolorum collatae sunt Ecclesiae. Gibbus cameli, de quo conspecto Isaac descendit, exprimit antiquam peccatorum enormitatem et gentilitatis superbiam, qua se sancta Ecclesia, cognita Christi majestate, humiliavit. Pallium, quo se circumdedit, opus bonum significat quo se sancta Ecclesia post acceptam fidem, coram Deo, et angelis, et hominibus ornavit. Ager, in quem Isaac exierat, significat mundum; et vesper diei, finem saeculi. Nuptiae Isaac et Rebeccae designant nuptias Christi et Ecclesiae. Oravit Isaac pro sterili Rebecca, et Christus in dextera Dei Patris interpellat pro Ecclesia. Dedit Deus conceptum Rebeccae, et confert Deus fecunditatem Ecclesiae. Jacob significat bonos, qui benedictionem consequuntur, et in praesenti per gratiam, et in futuro per gloriam. Esau significat malos, qui benedictione excluduntur in praesenti per culpam, in futuro per poenam. Abraham igitur, Deus Pater; Sara, Synagoga; mors Sarae, infidelitas Synagogae; Isaac Christus; puer, apostoli; fons, philosophica doctrina, ornamenta, virtutes; adductio Rebeccae, conversio Ecclesiae; gibbus cameli, enormitas peccati; descensio, humilitas Ecclesiae; pallium, opus bonum; ager, mundus; vesper, finis saeculi; nuptiae Isaac et Rebeccae, conjunctio Christi et Ecclesiae; Jacob, boni; Esau, mali.