|
Nota est historia de Nativitate Moysi (Exod. II seq.), et quomodo
invenit eum filia Pharaonis juxta flumen, et quomodo tradidit illum
matri illius nutriendum, et postea adoptavit eum sibi in filium. Notum
etiam est quomodo misit eum Deus ut educeret filios Israel de Aegypto,
decem plagis flagellata, et quomodo mare Rubrum transierunt, et
desertum, et ad terram promissionis, completis quadraginta annis,
venerunt. Moyses juxta flumen significat quemlibet hominem, juxta
fluvium praesentis saeculi positum; filia regis gratiam designat, quae
quemlibet ad vitam praedestinatum de fluxu saeculi liberat, et in filium
adoptat, ut qui prius fuerat filius irae, deinceps existat filius
gratiae. Quae tradidit eum mulieri Hebraeae, scilicet matri ejus
Ecclesiae, ut quem gratia regeneraverat Ecclesia nutriat. Quae videlicet
sancta Ecclesia mulier recte dicitur, quia sponso suo Christo fideliter
multos fideles parit et nutrit. Et haec est Hebraea id est transiens,
quia non habet hic manentem civitatem, sed futuram inquirit (Hebr.
XIII). Moyses autem grandis effectus, scientia eruditus, in Aegyptum
propter filios Israel mittitur, quia fidelis quilibet justitia
enutritus, scientia Scripturarum imbutus, praedicator a Deo
constituitur. Pharao, qui interpretatur negans eum, id est Dominum,
significat diabolum, qui eum negavit quando dixit: Ponam sedem meam ad
aquilonem, et ero similis Altissimo. Aegyptus interpretatur tenebrae, et
significat saeculum, non secundum hoc quod homines vivunt, sed secundum
hoc quod in ipso male vivunt. Principes ejus, daemones sunt, qui ejus
voluntati semper obediunt. Lutum in quo servierunt filii Israel
Pharaoni. eo quod lutum inquinat, luxuriam designat. Palea, eo quod
levis est, et cito transvolat, vanam gloriam significat. Later quoque,
qui de molli terra confectus, per decoctionem ignis durescit, humani
cordis duritiam, per longam sive concupiscentiae, sive libidinis aut
avaritiae consuetudinem decoctam ostendit: per quam multi serviunt in
his omnibus hodie Pharaoni, qui tamen sunt ad vitam aeternam
praedestinati, et terram coelestis patriae adepturi. Flagellatio Aegypti
destructionem significat saeculi, non secundum hoc quod divina
providentia regitur, sed secundum hoc quod in ministerio praedicationis
in sua malitia debilitatur. Primogenita principalia exprimunt vitia.
Primogenita vero interficiuntur, quando per gratiam Dei principalia
vitia destruuntur. Occisio agni passio Christi, per quam omnes electi
liberantur a servitute diaboli et de captivitate praesentis saeculi.
Cujus videlicet agni sanguine utrumque postem nostrum linimus (Exod.
XII), cum passionem ejus et corde credimus, et ore confitemur (Rom. X).
Lactucae agrestes, amaritudinem exprimunt poenitentiae. Cum enim
sacramento Dominici corporis communicamus, flagitia sub Pharaone
retroacta deflere debemus. Accinctio renum significat continentiam.
Calceamenta, quae de coriis animalium mortuorum fiunt, mortalitatis
memoriam significant. Baculi, quos tenere debebant in manibus,
significant justitiam, in baculis enim rectitudo est. Festinatio
comestionis celeritatem exprimit conversionis. Aurum Aegypti, quod filii
Israel tulerunt, eo quod fulgidum est, philosophicam insinuat
sapientiam. Argentum autem, quia sonorum est, significat eloquentiam.
Arma, quibus filii Israel leguntur armati, virtutes insinuant, quibus
contra vitia armamur - castitatem, per quam munimur contra luxuriam;
humilitatem, contra superbiam, et sic de caeteris virtutibus et vitiis.
Farina non fermentata, quam secum tulerunt, simplicem et sanam doctrinam
designat, haeretica pravitate minime corruptam. Mare Rubrum baptismum
significat Christi sanguine consecratum. In mari Rubro submersus est
Pharao, et principes ejus, et in baptismo liberamur a potestate diaboli,
et principium illius. Desertum, quod transito mari Rubro filii Israel
intraverunt, vitam significat spiritualem, quam, accepta baptismi
gratia, agere debemus. Quae vita recte dicitur desertum, quia a multis
deseritur, et a paucis colitur: quia quamvis multi vocati, pauci tamen
sunt electi. Multi nomine tenus in vita sunt spirituali, qui prava
voluntate sunt in vita saeculari. Amalecitae, qui primum filiis Israel
armati occurrerunt, et reges qui postea contra eos pugnaverunt duorum
vitiorum demonstrant genera, carnalia et spiritualia, cum duplici hoste
pugnantia per diversos homines et daemones. Non est nobis colluctatio
adversus carnem et sanguinem, sed contra potestates tenebrarum harum,
contra spiritualia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI). Jordanis, qui
interpretatur descensus, significat mortem, et terra promissionis
aeternam beatitudinem. In transitu Jordanis inferior pars aquae ad
inferiora decurrebat, superior autem solidata subsistebat. Sic in morte
inferior pars hominis, scilicet caro, inferius decurrit, quia terra est,
et in terram superior pars ejus, id est anima, solidata subsistit, quia
suam jam recipiens stolam, ad aeternitatem transit. Duo vero sunt bona
quae nobis in coelesti patria promittuntur: lac et mel. Lac, quia de
carne est, significat humanitatem Christi; mel vero, quia de rore coeli
concrescit, designat ejus deitatem. Accipiamus itaque terram lacte et
melle manantem: quia in hoc beatificamur, quod humanitatem Christi et
ipsius divinitatem contemplamur. Aegyptus itaque, vita saecularis;
desertum, vita spiritualis; terra promissionis, vita coelestis. Pharao
diabolus, principes ejus daemones, lutum luxuria, palea vana gloria,
aurum philosophica sapientia, argentum eloquentia, later duritia cordis,
fluvius Aegypti fluxus saeculi. Moyses praedicatores, filii Israel
Christiani, interfectio primogenitorum destructio principalium vitiorum,
occisio agni passio Christi, agrestes lactucae amaritudo poenitentiae,
farina non fermentata simplex doctrina, mare Rubrum baptismus, populus
Amalecitarum vitia carnalia, sive perversi homines. Og et alii reges
vitia spiritualia, sive daemones, terrae promissionis possessio aeterna
beatitudo, calceamenta mortalitatis memoria, baculi justitia, festinatio
comestionis celeritas conversionis, accinctio renum continentia, duo
postes fides et confessio.
|
|