CAP. X. De sacrificiis.

Habent quoque sacrificia significationes suas: debemus Domino offerre vitulum, bovem, agnum, etc. Vitulus donec crescat et in tauri robur erumpat: eo quod pro aetate possit agi ad libitum ducentis, significat obedientiam, quae incedit secundum nutum praesidentis. Bos quoque quia findit ungulas, et actionem arando complet, significat animam discretam et perfectam, non inconvenienter exprimit operationem. Ovis, quia innocens est animal, innocentiam significat. Capra et hircus, eo quod ex pilis eorum saga solent fieri, in quibus fit poenitentia, poenitentiam significant. Agnus, quia vellus et corpus habet mundissimum, munditiam designat. Sicut columba, quia simplex et sine felle est, simplicitatem; et turtur, quia castum animal, castitatem significat. Sal designat sapientiam, quia sicut sal condit cibaria, sic sapientia virtutes et bona opera. Farina non fermentata, simplicem explicat doctrinam ab omni haeretica pravitate puram. Sicut enim fermentum farinam corrumpit, sic haeresis corrumpit doctrinam.

Offeramus igitur vitulum per obedientiam, bovem per operationem discretam, ovem per innocentiam, agnum per munditiam, capram et hircum per cujuslibet culpae poenitentiam, columbam per simplicitatem, turturam per castitatem, salem et farinam per sapientiam et doctrinam. Et haec omnia debemus offerre sine fermento haereticae pravitatis, sine melle saecularis dulcedinis; quia fermentum quod exprimit haereticam pravitatem, et mel quod designat saecularem dulcedinem, in sacrificiis Veteris Testamenti prohibebantur. Sacrificium quod partim cremabatur, partim reservabatur, significat bonam inchoationem. Holocaustum, quod totum cremabatur, consummationem. Eodem modo sacrificium matutinum, inchoationem significat; vespertinum, consummationem designat. Sacrificia igne cocta bona opera, quae fiunt per fervorem interni amoris. Aqua cocta, significant opera, quae fiunt per gratiam compunctionis: libamen vini, ebriationem mentis exprimit, quae per consolationem confertur Spiritus sancti. Possumus quoque dicere, quod quaelibet hostia designat bonam conversationem; pellis hostiae, ejusdem conversationis superficiem; caput, initium; cauda, finem; intestina, occultam virtutem; ablutio hostiae, munditiam vitae honestae. Pellem hostiae detrahimus, et hostiam membratim dividimus, cum delicta, conversationis nostrae exterius specie, interius ratione decernente, singula nostra opera pro loco, tempore, modo, intentione, discutimus diligenter, ne nos vitium fallat sub specie virtutis, aut culpa sub specie rectae operationis.