|
Mensa propositionis, significat sacram Scripturam, quae quot sententiis
nos instruit, tot panibus nos reficit. Quatuor epistylia mensae, quatuor
sunt sensus Scripturae, historia, allegoria, tropologia, anagoge, quibus
ipsa erigitur, et a terrenis elevatur. Labium, significat praedicationem
Scripturae. Circuitus labii exprimit perseverantiam praedicandi. Quasi
labium namque per circuitum ducitur, dum praedicatio nusquam terminatur.
Quatuor annuli, quatuor sunt Evangeliorum libri. Qui recte dicuntur
annuli eo quod nobis aeternitatem, in qua finis non est, promittunt.
Corona interrasilis, differentiam designat mentis. Corona aurea illi
superposita, fulgorem praemii. Duodecim panes, apostolicam designant
doctrinam. Acetabula, mordacem et crebram, scilicet contra vitia,
significant increpationem. Phialae, quae majorem capiebant mensuram,
abundantem et perfectam exprimunt scientiam et doctrinam. Cyathi, qui
minus capiebant, angustiorem scientiam et doctrinam significant.
Thuribula, eo quod thus cum oratione solet offerri, orationem non
inconvenienter designant. Mensa igitur, Scriptura; labium ejus,
praedicatio; circuitus labii, continua sollicitudo praedicandi; quatuor
annuli, quatuor Evangeliorum libri; vectes, praedicatores; duodecim
panes, apostolica doctrina; acetabula, increpatio acerba; phialae,
abundans scientia sive doctrina; cyathi, scientia vel doctrina angusta;
thuribula, oratio devota.
|
|