CAP. XII. De via trium dierum.

Ibimus viam trium dierum in deserto, et sacrificabimus Domino Deo nostro (Num. X). Unus dies, spes; unus dies, fides; unus dies, charitas. Primus die lucet; secundus lucet et calet; tertius lucet et fervet. Via trium dierum, exercitatio est virtutum spiritualium, quia qui viam dierum istorum consummat, gratum Deo sacrificium immolat; quia quisquis has tres virtutes habet. Deo placet quidquid operatur, aut exercet. Debemus autem offerre ovem per innocentiam, agnum per munditiam, et caetera, quae de sacrificiis sunt supra exposita. Sed haec omnia sunt abominationes Aegyptiorum, quia cunctae virtutes et cuncta bona opera sunt abominatio daemonum et pravorum hominum.