CAP. XVI. De praeputiis arborum.

Quando ingressi fueritis terram, et plantaveritis in ea ligna pomifera, auferetis praeputia eorum. Poma, quae germinant, immunda erunt vobis; nec comedetis ex eis (Levit. XXXIX). Ligna pomifera, sunt opera perfecta virtutibus. Praeputia itaque lignorum auferimus, cum de ipsa inchoationis infirmitate suspecti, primordia operum nostrorum non approbamus. Poma autem quae germinant, immunda existimamus, nostrisque cibis non aptamus; quia, cum primordia laudantur boni operis, dignum est ut animam non pascat operantis, ne dum accepta laude suaviter carpitur, fructus operis intempestive comedatur.