|
Diversitas victimarum, vel quae offerre Deo debeant, vel non, in
Levitico dinumerantur; sed per comparationem peccatorum conversatio
hominum demonstratur. Homo igitur, si obtulerit victimam pacificorum
Deo, vel votum solvens, vel sponte offerens, tam de ovibus quam de bobus
immaculatum offerat, ut acceptabile sit, omnis macula non erit in eo. Si
caecum fuerit, si fractum, si cicatricem habens, si papulas aut scabiem,
aut impetiginem, non offeretis ea Domino, neque adolebitis ex eis super
altare Domini. Bovem, aut ovem, aure vel cauda amputatis, voluntarie
offerre potes, votum ex eis fieri non potest. Omne animal, quod vel
contritis, vel tunsis, vel sectis, ablatisque testiculis, non offeretis
Domino Deo vestro, et in terra vestra hoc omnino ne faciatis. De manu
alienigenae non offeretis panes Deo vestro, vel quaecunque alia dare
voluerit, quia corrupta et maculata sunt omnia, non suscipietis ea, etc.
(Levit. XXII.) Primo rejicitur a sacrificio maculosum animal vel varium,
id est illi in quibus est diversitas peccatorum, et nunc libidine, nunc
cupiditate, nunc in diversis criminibus demutantur. Rejicitur quidem et
caecum animal, id est is qui nec Dominum videt, nec opera ejus facit.
Fractum quoque, id est criminalibus vitiis vexatus atque collisus.
Rejicitur et cicatricem habens, qui non digna satisfactione vulnera
peccatorum suorum deplorat, sed adhuc veteris morbi signum per desideria
voluptatis intus servat. Rejicitur et lingua amputatum, id est, qui Deum
non confitetur, nec divinam legem meditatur. Rejicitur et papulas
habens, id est qui prurigine libidinis, et ardore concupiscentiae
aestuat. Similiter et scabiosum, id est qui peccatum carnis perficit
contagio operis. Jam vero impetiginem habens, significat haereticorum
collectionem, qui frequenter se in Ecclesiae corpus immergunt, et
impetiginis livorem faciunt. Aure amputata, sunt ii qui verbo Dei non
obedientes, non faciunt quae jussa sunt. Quod vero caudam habet
amputatam, ille est qui bona quae incipit perseveranti fine non
perficit. Porro dejectum vel testibus amputatum, indicat eos qui omni
tempore turpitudinis usu effeminantur. His ergo criminibus involuti, a
sacrificio Dei reprobantur, nec efficiuntur consortes passionis Christi,
nec coelestis sanctificationis. Sed neque panis alienigenae offeretur
Domino, id est, doctrina haereticorum, sive studia superstitiosa
saecularium litterarum, quae extra fidem sunt et aliena putantur. Tales
enim repudiantur hostiae a Domino, et rejicitur hoc sacrificium a
catholica Ecclesia.
|
|