CAP. XIX. De primogenito bovis, et ovis.

Non operaberis in primogenito bovis, et non tondebis primogenita ovium (Deut. XV). In primogenito bovis operari, est bonae conversationis primordia in exercitio publicae actionis ostendere. Ovium quoque primogenita tondere, est ab occultationis suae tegmine humanis oculis inchoantia bona nostra denudare. In primogenito ergo bovis operari prohibemur, et a primogenito ovium tondendo compescimur, quia si quid robustum exercere incipimus, hoc in aperto citius ostendere non debemus; sed cum vita nostra simplex quid et innocuum inchoat, dignum est ut secreti sui velamina non relinquat: nec hoc humanis oculis quasi subducto vellere ostendat. Ad sola ergo sacrificia divina boum primogenita oviumque proficiunt, ut quidquid forte vel innocuum incipimus, hoc ad honorem interni judicis in ara crucis immolemus: quod ab illo tanto libentius accipitur, quanto cautius ab hominibus occultatum nullo laudis appetitu maculatur. Saepe autem novae conversationis principia adhuc carnali vitae sunt admista, et idcirco citius innotescere non debent, ne cum laudantur bona quae placent, deceptus laude sua animus deprehendere in eis nequeat mala quae latent.