|
Sunt quaedam in Veteri Testamento quae Christum spiritualiter
significant: sicut agnus paschalis, columna, petra, et caetera quaedam.
Agnus paschalis significat Christum, quia sicut in occisione agni
liberati sunt filii Israel de servitute regis Aegypti, sic in passione
Domini liberati sunt filii electi de servitute diaboli. Columna, quae
filios Israel praecedebat, Christum significat, quia sicut columna
praecedebat populum pergentem ad terram promissionis, sic Christus,
factus obediens Patri usque ad mortem (Philipp. II), praecedit populum
Christianum exemplo passionis suae, tendentem ad patriam vitae
coelestis. Per multas namque passiones et tribulationes oportet nos
intrare regnum coelorum (Act. XIV). Nubes Christi significat
humanitatem, ignis divinitatem. Petra, quae virga percussa est, et aquam
populo dedit, significat Christum, qui in ligno passus redemptionis
nobis gratiam ministravit. Arca significat Christum. Quemadmodum enim in
arca continentur duae tabulae legis, et manna, et virga, sic in. Christo
sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi (Coloss. II),
quibus ad cognitionem veritatis erudimur, et gratia spiritualis, per
quam pascimur, et justitia, per quam regimur. Duae etenim tabulae
designant sapientiam et scientiam, manna gratiam, virga justitiam.
Sapientia et scientia Christus nos instruit, gratia pascit, justitia
regit. Quatuor annuli, qui arcae inhaerent, quatuor sunt Evangeliorum
libri. Qui libri, quasi annuli rotundi sunt ex eo quod aeternitatem, in
qua finis non est, nobis promittunt. Vectes, quibus arca portabatur,
semper inhaerent annulis, quia praedicatores semper inesse debent
quatuor Evangeliorum libris per meditationem et lectionem, ut portent
arcam, id est Christum ad mentes audientium per praedicationem.
Propitiatorium significat Christum. Sicut enim Dominus de propitiatorio
proprius fiebat filiis Israel, loquens Moysi de eo mandata sua, sic in
Christo propitiatus est humano generi, condonans peccata illius, sicut
scriptum est: Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi (I Cor. V).
Mensa propositionis significat Christum. In mensa namque propositionis
panes erant. Et Jesus dicit: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi:
et panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita (Joan. VI).
Candelabrum significat Christum. Sicut enim candelabrum est instrumentum
luminis, ita Christus in mundo manifestavit nomen Patris, ipso teste,
qui ait: Pater manifestavi nomen tuum (Joan. VII). Hastile candelabri,
sanctam designat Ecclesiam, quae est corpus Christi. Calami, qui de ipso
procedunt, praedicatores sunt, qui nobis verbum vitae personant. Scyphi,
eo quod scyphis solet infundi potus, sunt auditores verbi. Sphaerulae,
quae et ipsae inerant calamis, volubilitatem et velocitatem exprimunt
boni operis. Lilia vero, eo quod lilia virent et candent, aeternitatem
et pulchritudinem designant aeternae retributionis. Tres calami
egrediebantur ex uno latere, et tres ex altero, quia et ante
incarnationem Christi et post, fuerunt qui fidem Trinitatis
praedicarent. Tres scyphi, sphaerulae, lilia per singulos calamos tria
tempora significant, quia electi ante incarnationem, ante legem, et sub
lege, sub prophetis, et post incarnationem, tempore primitivae
Ecclesiae, quae congregata est de Israel, et in tempore Ecclesiae, quae
congregata est de gentibus, et illius quae in fine congreganda est de
reliquiis Israel: inveniuntur quasi scyphi, potum sitire gratiae, quasi
sphaerulae in via decurrere, quasi lilia donum retributionis exspectare.
Quatuor scyphi in hastili, quatuor libri sunt Evangelii; septem
lucernae, septem dona Spiritus sancti; altare significat Christum; super
altare offerebantur sacrificia, et nos super Christum, id est super
fidem ejus, debemus offerre bona opera, et orationum munera. Altare,
inquit Dominus, facietis mihi de terra (Exod. XX). Altare de terra, caro
Christi de virgine Maria. Hircus emissarius, qui in desertum missus
peccata auferebat, Christum significat. Ipse namque in cruce oblatus per
mortem de mundo emissus abstulit non unius tantum peccata populi, sed
totius mundi. Vitula quoque rufa, Christum significat. Ipsius enim caro
recte dicitur vitula, quia incorrupta; et rufa, quia sanguine passionis
perfusa. Istius cinere mundamur, quia per fidem mortis ejus
justificamur. Serpens etiam aeneus Christum significat. Sicut enim
Moyses exaltavit serpentem in deserto, sic est Christus exaltatus in
ligno (Joan. III). Illi, qui respiciebant ad serpentem aeneum,
curabantur a morsibus serpentum, et qui vera fide respiciunt ad
Christum, sanantur a suggestionibus daemonum. Botrus, quem duo viri
exploratores tulerunt in vecte, Christum significat. Ipse namque est
fructus vitae, quo pascimur et fundit nobis primum vinum gratiae, deinde
gloriae, quo inebriamur. Duo autem viri exploratores, prophetas et
apostolos significant qui secreta coelestis patriae, et Christum pro
nobis per Scripturas suas in hunc mundum attulerunt. Lignum autem
vectis, lignum designat crucis. Et sicut ille, qui praecedat ex duobus
viris botrum portantibus, botrum post tergum non vidit in vecte, sic
Christum praecedens prophetarum cuneus, patientem non vidit in cruce.
Ille autem, qui sequebatur, botrum vidit, quia chorus apostolorum, qui
post ipsum in mundo remansit, vel post ipsum de mundo exivit, et
praecedentem eum in carne, et patientem eum in cruce respexit. Decem
exploratores, qui pravis sermonibus corda filiorum Israel ab ingressu
terrae promissionis averterant, infideles Judaeos sud Decalogo legis
positos designant, qui coelestia promissa per fidem Christi quaerere
detrectant. Duo autem exploratores, qui populum ad ejusdem terrae
introitum fideliter exhortati sunt, electos Christianos sub duobus
praeceptis charitatis positos exprimunt, qui coelestis patriae
jucunditatem introire totis visceribus concupiscunt. Agnus igitur
paschalis est Christus; columna, Chritus; petra, Christus; arca,
Christus; propitiatorium, Christus; mensa, Christus; candelabrum,
Christus; altare, Christus; vitula, Christus; serpens, Christus; hircus,
Christus; botrus in vecte, Christus in cruce.
|
|