|
Si exieris ad bellum contra inimicos tuos, et videris mulierem decora
specie, et cupieris eam, rades capillos capitis ejus, et ungues, et
indues vestibus lugubribus, et sedebit in domo tua lugens patrem suum,
et matrem, et domum paternam, et post triginta dies erit tibi uxor
(Deut. XXI). Si decoram mulierem, id est, animam, quae a Deo pulchra
creata est, in gentili conversatione invenerimus, et eam sociare corpori
nostro, id est, Christo voluerimus, deposito idololatriae cultu,
induatur lugubribus vestibus poenitentiae, deploretque patrem et matrem,
id est, omnem memoriam mundi, ejusque carnales illecebras; demum verbi
Dei novacula et doctrinae omne peccatum infidelitatis abradat, quod
mortuum est et inane. Haec sunt enim capilli capitis et ungues mulieris.
Et ita demum salutaris lavacri unda purificata conjungitur sanctis
servis Dei, cum jam nihil in capite, nihil in manibus habuerit, ut neque
in sensibus, neque in actibus immundum aliquid aut mortuum gerat. Quod
vero post triginta dies jam duci jubet uxorem, ternario ac denario fides
opusque signatur. Per fidem ergo Trinitatis et opus legis recte
fidelibus sociatur. Quaecunque anima, vero Israelitae, scilicet corpori
Christi adhaerens, sine macula debet esse fidei sinceritate, et actuum
puritate. Alii putaverunt hanc mulierem decoram specie, rationabilem
aliquam disciplinam significare: quae sapienter dicta invenitur apud
gentiles. Hanc igitur repertam a nobis, oportet primum auferre de ea et
resecare omnem superstitionis immunditiam, et sic eam in studio
veritatis assumere. Nulla enim apud infideles sapientia est, cui
immunditia non sit admista.
|
|