|
Non arabis in bove simul et asino (Deut. XXII). In bovis nomine populus
ex circumcisione positus sub jugo legis accipitur, in asino autem
populus gentium, pertinens ad Evangelium. Bove simul et asino arat, qui
sic recipit Evangelium ut Judaicas superstitiones, quae in umbra et
imagine praecesserunt; et caeremonias non relinquat. Item in bove
nonnunquam vita bene viventium vel operantium, in asino stultorum corda
figurantur. Ac si diceret: fatuum sapienti in praedicatione non socies,
ne per eum qui rem implere non valet et illi qui praevalet obsistas.
Bovem vero et asinum, si necesse sit, unusquisque sine detrimento operis
jungit. Sapientem autem et stultum, non ut unus praecipiat, et alter
obtemperet, sed ut pariter aequali potestate annuntient verbum Dei, non
sine scandalo quisque comites facit.
|
|