CAP. XXII. De veste ex lana et lino contexta.

Non indues vestem ex lana et lino contextam (Deut. XXII). Per lanam quippe simplicitas, per linum vero subtilitas designatur. Et vestis quae ex lana et lino conficitur, linum interius celat, in superficie lanam demonstrat. Vestem igitur ex lana linoque contextam induit, qui sub locutione innocentiae intus subtilitatem celat malitiae. Lineis quoque vestibus lanam misceri, est inordinate vivere, ut vel sanctimonialis habeat vestimenta nuptiarum, vel ea quae se non continens nupsit sub specie virginis vivat.