|
Aegypus, quae interpretatur tenebrae, carnem significat. Quid enim
caecius, quid tenebrosius carne? quae nisi ratione refrenetur, semper
quaerit delectabilia, nunquam utilia. Desertum designat animum, eo quod
a multis deseritur, et a paucis recolitur. Pauci vero sunt qui de
praevaricatione ad cor redeunt, ut virtutes animi exerceant. Terra
promissionis exprimit Deum. Sicut enim in terra promissionis temporalis
libertas, sic in Deo consistit aeterna felicitas. Egrediamur itaque de
Aegypto, id est de tenebris carnis, et concupiscentia per desertum, id
est per animum, virtutes ejus exercendo, et de virtute in virtutem
proficiendo tendamus ad terram promissionis, scilicet ad Deum, in quo
nobis omnium plenitudo bonorum promittitur. Aegyptus igitur, caro;
desertum, animus; terra promissionis, Deus.
|
|