CAP. IV. De mandato dilectionis.

Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, etc. (Deut. VI). Postquam homo Creatorem per culpam primordialem deseruit, et in hujus mundi miseriam devenit, multis subjicitur curis, occupatur actionibus, et laboribus fatigatur, et ex his omnibus, in quibus homo sub sole distenditur, unum est, quod est optimum, et permanet, scilicet Deo servire, quia caetera sunt transitoria, caetera vana. Quisquis autem Deo non servit vanus est, et pro nihilo debet aestimari. Vita ejus nihil valet, et melius esset ei non esse quam male esse, et non vivere quam male vivere. Et si talis homo in praesenti vita habere posset fortitudinem Samsonis, pulchritudinem Absalonis, sapientiam Salomonis, velocitatem Hazaelis, divitias Croesi, probitatem Alexandri, potestatem Octavii [Octaviani], qui totum mundum in sua potestate habuit, et longitudinem vitae Henoch, qui in principio saeculi natus est, et usque in finem non morietur; si, inquam, talia et tanta in praesenti possideret, ut ei cuncta faverent, nihil ei prodessent, quoniam quidem Deo minime servisset.

His etenim omnibus transactis, demum cum moreretur, caro misera vermibus, et spiritus daretur daemonibus, et tormentis gehennalibus, donec in die resurrectionis omnis caro in suam redigatur originem, et tunc sumpta carne, per quam peccavit, aeternam itidem sustinebit damnationem. Optimum itaque est Deo servire; quia, quamvis homo in omni vita sua corporalibus et temporalibus destituatur bonis, si tamen serviat Deo, de miseria vitae praesentis ad beatitudinem transit aeternam. Cum igitur inter omnia vitae praesentis saeculi, quae genus humanum sequitur, aut consequitur, optimum sit soli Deo, et permanens bonum ei servire, quaerendum est omnibus modis quid sit Deo servire: et cum quaesitum fuerit et inventum, indesinenter in eo perseverandum. Solus enim, qui in eo perseveraverit, beatus erit. Fratres, brevi sermone, dulci atque jucundo comprehenditur et declaratur quid sit servire Deo. Deo namque servire, est Deum diligere. Qui non diligit, non servit; et qui diligit, servit. qui parum diligit, parum servit; qui multum diligit, multum servit; et qui perfecte diligit, perfecte servit. Qui res possidet temporales, terras, vineas, greges, armenta, vestes pretiosas, domos, aurum, argentum, uxorem, quam multum diligit, si se viderit unum ex his omnibus, aut haec omnia simul contra Dei dilectionem habere, debet omnia relinquere, et omnia pro divina dilectione postponere. Sed et vitam suam debet homo pro Dei dilectione contemnere, si contigerit quod non possit unam cum altera pariter conservare. Sic fecit Petrus, sic fecit Paulus, fecerunt alii apostoli et martyres Christi, qui non solum sua, sed et semetipsos pro amore Dei tradiderunt. Qui et ipsi homines fuerunt, et nobis exemplum qualiter faciendum sit reliquerunt. Debemus itaque Deum diligere, quia ipse prior dilexit nos, dona sua multiplicia conferendo, alia nobis dando, alia promittendo, et in omnibus, ut ita dixero, meruit a nobis, ut diligatur a nobis. Minimum donum, quod Deus dedit homini, ut diligatur ab homine, totus est mundus iste. Causa namque hominis fecit Deus mundum, coelum, terram, mare, solem, lunam, stellas, volucres, pisces, bestias, herbas, arbores, et quaecunque visibiliter subsistunt. Cum igitur inter dona Dei minimum donum sit mundus, quantum putas est maximum? Secundum Dei donum, quod Deus dedit homini, est quod fecit eum ad imaginem et similitudinem suam; magnum et admirabile donum Dei prorsus facturam factori fieri consimilem et conformem. Tertium donum est gratia, quam nobis contulit in redemptione, quando proprio suo Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. VIII). Quartum nobis servat et promittit donum, scilicet futurae gloriae: unde nec oculis vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II). Donum ergo primum possumus dicere, donum creaturae; secundum, donum naturae; tertium, donum gratiae; quartum donum gloriae. Pro his omnibus debemus Deum diligere. Sed ex quanto debemus diligere eum? Ex toto corde, ex tota anima, ex totis viribus, ex tota mente. Ex toto corde, id est sapienter; ex tota anima, id est dulciter; ex totis viribus, id est fortiter; ex tota mente, id est memoriter: et quibuscunque aliis modis dici potest, quia non potest nimis dici quod non potest nimis amari. Et proximum tuum sicut teipsum (Matth. XIX). Debemus diligere proximum sicut nosmetipsos, beneficio, verbo, voto. In beneficio, est opus bonum; in verbo, est sanum consilium; in voto, pium desiderium. In his omnibus diligamus proximum in hac vita, quem consortem habituri sumus in patria.