|
Sub lege naturali duo praecepta fuerunt, tria sacramenta. Duo praecepta:
Quod tibi non vis, alii ne feceris; et: Quaecunque vultis ut faciant
vobis homines, eadem et vos facite illis. Tria sacramenta, sunt decimae,
oblationes, sacrificia. Decimae, in portionibus; oblationes, in rebus;
sacrificia, in animalibus. Sub lege scripta fuerunt multa praecepta, et
multa sacramenta. Praecepta legis scriptae, alia fuerunt mobilia, alia
immobilia. Mobilia, sunt quae ex dispensatione a Deo sunt ordinata.
Immobilia, sunt quae a natura veniunt, et vel ita mala sunt, ut nullo
tempore sine culpa possint fieri; vel ita bona, ut nullo tempore possint
sine culpa dimitti.
|
|