|
Prima tabula dicta est, quae excellentiora continet mandata, quae
pertinent ad dilectionem Dei. Secunda autem, quae inferiora et proxima
post haec praecepta continet, quae pertinent ad dilectionem proximi. Vel
prima tabula dicitur, in qua continentur praecepta, quae informant ad
bonam operationem. In prima tabula, tria sunt praecepta; quia quod fide
creditur, Trinitas est. In secunda tabula, septem sunt praecepta; quia
in praesenti vita tantum (quae septem dierum circulo volvitur) officia
humanitatis proximo exhibentur. Tria vero et septem, denarium complent,
quia perfectum fides recta facit et operatio bona. Primum praeceptum
primae tabulae ad Deum pertinet Patrem, sicut praeceptum primum secundae
tabulae ad hominem patrem, ut in utroque paternitas principii
auctoritate honoretur. In prima tabula, est praeceptio et prohibitio;
similiter in secunda, ut utrobique studeas facere quod debes, et cavere
quod facere non debes. In altero namque si offendis, delictum est; in
altero vero peccatum. Facere enim non facienda, peccatum est; facienda
autem non facere, delictum est.
|
|