|
Quatuor Sabbata commemorare videtur Scriptura. Primum est illud, in quo
Deus perfectis operibus suis requievisse dicitur. Secundum est illud,
quod filiis Israel carnaliter custodiendum mandatur. Tertium est illud,
quod populo Dei servandum praecipitur. Quartum est illud, quod in
promissione Sabbatum pro Sabbato Deus suis dilectoribus pollicetur. Nunc
ergo duo sunt Sabbata, exterius unum, et interius unum; unum Dei, et
unum hominis. Sabbatum Dei illud, quo exterius ab opere cessasse
dicitur; sacramentum, est illius interioris Sabbati, ubi mens sancta per
bonam conscientiam a servitute peccati, quiescens in gaudio Spritus
sancti jucundatur. Hoc Sabbatum quisquis in praesenti ita servaverit, ut
nullis consentiat malis, perveniet in futura vita ad aeternum illud
Sabbatum Dei, ubi nulla sentiet mala, sicut dictum est: Et erit Sabbatum
ex Sabbato, mensis ex mense (Isai. LXVI).
|
|