CAP. VIII. De furto, mendacio et perjurio.

Non furtum facies (Exod. XX). Furtum accipitur in hoc loco pro qualibet illicita usurpatione rei alienae, sive occulta, sive manifesta. Qui enim furtum prohibuit, rapinam non concessit, cum majus peccatum sit, ut testantur sancti, aperte violenter rapere, quam occulte subtrahere, quia majus odium et iram majorem excitat. Sub furto etiam comprehenditur usura. Mendacium est falsa significatio vocis cum intentione fallendi: quae praesentialiter adest, vel postea evenit. Nam si quis alteri promiserit se quid daturum, habens voluntatem dandi, postea vero mutata voluntate dare nollet, mendacium esset; non quia cor in promissione duplex fuit, sed quia promittens cor postea duplicavit. Perjurium, est mendacium sacrosancta attestatione inducta confirmatum.