|
Tabernaculum significat Ecclesiam. Tabulae designant animas. Quae bene
de lignis Sethim esse dicuntur, quia animae sunt, et immortales per
naturam, et incorruptibiles per gratiam. Bases argenteae fidem
significant, supra quam sancta fundatur Ecclesia, vel fundata consistit.
Quae bases ideo non convenienter plures sunt, quia unicuique distribuit
Deus secundum mensuram fidei. Alius habet fidem et cognitione et affectu
magnam; alius cognitione et affectu parvam; alius cognitione magnam, et
affectu parvam; alius cognitione parvam, et affectu magnam. Duae bases
singulis tabulis supponebantur, quia fides in duobus consistit,
cognitione et affectu; vel quia Deum credimus esse Creatorem
universorum, et Redemptorem electorum. In constructione tabernaculi
hujus offerre debemus aurum, argentum, aes, hyacinthum, etc. Aurum,
propter fulgorem, sapientiam exprimit, quae in cordibus fidelium
relucescit. Argentum, quia clarum est et dulcem habet tinnitum,
eloquentiam designat. Aes, quia percussum magnum reddit sonitum,
significat praedicationem per orbem terrarum longe lateque sonantem.
Hyacinthus, quae aerium sive coelestem praetendit colorem, coelestium
bonorum significat spem, sive coelestem conversationem. Purpura
significat corporis passionem, ad quam parati esse debemus pati pro
Christo. Coccus, quia flammam imitatur, exprimit charitatem, quae in
cordibus sanctorum flagrascit. Qui coccus bis tinctus dicitur, quia per
duplicem dilectionem, Dei videlicet et proximi coloratur. Byssus, quia
candet, castitatem significat. Pelles hyacinthinae, viros coelestem
vitam agentes; ligna Sethim, viros in fide firmos. Oleum, quia caeteros
liquores excellit, misericordiam designat, quae alias virtutes
antecellit vel transcendit. Aromata et thymiamata, bonae famae
redolentiam significant. Unguentum, dulcedinem et pinguedinem, sive
suavitatem praetendit internam. Lapides pretiosi propter suum fulgorem,
miraculorum significant operationem, longe lateque coruscantem. Atrium,
significat rudimenta inchoantium. Columna, quosque fortes et perfectos
exprimit viros. Decem cortinae, illos significant, qui Decalogum legis
explent. Undecim saga, illos significant, qui pro transgressione legis,
asperam agunt poenitentiam. Undenarius namque, qui denarium
transgreditur, significat Decalogi transgressionem; et quia saga sunt
aspera, poenitentiae asperitatem. Ansulae, quibus cortinae copulabantur,
virtutes sunt sanctorum quibus ipsi conjunguntur. Circuli aurei,
perpetuum fulgorem futurae retributionis insinuant. Sancta, praesentem
designant vitam. Sancta sanctorum, vitam aeternam. In sanctis gratia; in
Sanctis sanctorum, gloria. In sanctis, meritum; in Sanctis sanctorum,
praemium. Velum exprimit coelum, quia et coelestia et terrena discernit.
Moyses sive Aaron Christum significat, quia sanctam Ecclesiam construit
et sanctificat. Beseleel et Oliab, doctores et praedicatores
significant. Diversa vasa, sunt animae diversis donis sanctificatae, et
officiis et ordinibus servientes. Introitus tabernaculi, exprimit vitium
saeculi, posterior pars tabernaculi finem mundi. Pars australis, Judaeos
significat ab antiquo radiis divinae cognitionis illustratos. Pars
septentrionalis, gentiles a claritate divinae cognitionis ab initio
longe remotos. Illi erant per fidem clari et calidi; isti per
infidelitatem, obscuri et frigidi.
Tabernaculum igitur, Ecclesia; singulae tabulae, singulae animae; bases,
fides; decem cortinae, sancti Decalogum complentes. Undecim saga, justi
de transgressione legis poenitentiae satisfactionem exhibentes. Ansulae,
virtutes; circuli rotundi, aeternae retributiones. Sancta, praesens
vita; Sancta sanctorum, aeterna vita, velum, coelum. Moyses sive Aaron,
Christus; Beseleel et Oliab, doctores et praedicatores. In constructione
hujus tabernaculi debemus offerre aurum per sapientiam; argentum per
eloquentiam; aes per praedicationem; hyacinthum per coelestium bonorum
spem, vel per coelestem conversationem; purpuram per passionem, sive per
compassionem; coccum bis tinctum per geminam dilectionem; byssum per
castitatem; thus per orationem; oleum per misericordiam; thymiamata per
bonam famam; et sic caetera quaecunque poterimus bona justitiae habere.
Perquam multa sunt, quae de his dici possent, nisi nostri sensus
brevitatem excederent. Sed quaedam ex omnibus breviter perstrinximus, ne
totum praeterire videamus. Quod historicae narrationis ordinem plerumque
transgredimur nihil impedit. Nihil enim obest ordinis ista transpositio,
si tamen historiae veritas conservatur. Nam hujusmodi transpositio,
majorem nonnunquam intelligentiam parit, et memoriam.
|
|