CAP. IX. De successoribus Josue.

Post mortem Josue, consuluerunt filii Israel Dominum dicentes: Quis ascendet ante nos contra Chananaeum, et erit dux belli (Judic. I), etc. Sicut Josue significat Christum, ita successores Josue significant apostolos et caeteros Ecclesiae doctores et rectores, quorum discretione, providentia et doctrina sancta gubernatur, munitur et eruditur Ecclesia. Quando autem filii Israel peccaverunt, tradidit eos Dominus in manus regum alienorum; quando vero poenituerunt, suscitavit eis principem, qui liberaret eos. Sic quando peccamus, vires contra nos daemonibus praebemus; quando vero ad Deum convertimur, mittit nobis doctores, qui nobis ostendant viam salutis et subjectis hostibus, restituant gratiam libertatis. Qui significantur per Othoniel, Aioth et alios. Legimus de Samgar, quod sexcentos interfecit vomere uno. Ita et nos debemus aliquando recondito mucrone excommunicationis et acerrimae increpationis corda auditorum vomere discretae exhortationis, et temperamento blandi sermonis erumpere et sic exercitum daemonum de finibus eorum propulsare, et populum Dominicum verae libertati reddere.