|
Debora quoque, quae interpretatur loquela, sermonem significat
propheticum. Est habitans sub palma, quia ad palmam nos supernae
vocationis exhortatur. Ista Debora vocavit Barach, qui interpretatur
coruscatio, et significat populum Judaicum: qui ad modicum in bono
coruscavit, sed quasi coruscatio cito defecit. Vocavit eum ad bellum
contra Sisaram, id est contra diabolum. Sed Barach victoria non
ascribitur, dum per Jahel mulierem alienigenam Sisara interficitur; quia
dum Judaicus populus diabolo non resistit; sancta Ecclesia de gentibus
collecta, ligno Dominicae crucis eum viriliter occidit, dum in eum
veraciter credit, qui in ligno pro nostra salute pependit. Sic sunt
nonnulli quibusdam gratiae donis praediti, doctrina et eloquentia clari:
qui cum viriliter diaboli suggestionibus resistere deberent, muliebriter
tepescunt; et alii infirmi et minorem gratiam his habentes, viriliter
eos repellunt. Sic quoque religionis habitu palliati, ab incepto
devotionis cadunt fervore, et alii sub habitu constituti saecularii, ad
ipsum totis viribus assurgunt. Illi, quos ex Israel Debora arguit ad
bellum non venisse, sunt Christiani et infideles quique, qui terrenis
incumbunt, et in ipsis requiescunt, et ad spirituale bellum nunquam
veniunt, quia propheticis exhortationibus minime credunt. Quare, inquit
ad Ruben, habitas inter duos terminos, ut audias sibilos gregum? (Judic.
V.) Qui sunt termini isti, inter quos pravi habitant, nisi termini
vitiorum et peccatorum. Habitant enim inter terminum superbiae et
acediae, inter terminum avaritiae et luxuriae, et gulae, et rapinae: et
sic de caeteris. Habitant inter terminos, dum hinc subjecti inquinamento
carnis, illinc inquinamento spiritus, vel certe inter terminos habitant.
Quia ore confitentes se nosse Deum, factis negant (Tit. I). Nunquid non
habitant inter terminos illi, de quibus dictum est: Populus hic labiis
me honorat, cor autem eorum longe est a me (Marc. VII; Isa. XXIX). Isti
audiunt sibilos gregum, id est strepitus vitiorum, vel hominum
carnaliter viventium: qui quasi greges id est bruta animalia, duce
diabolo gregatim, et insensate currunt ad tormenta. Galaad trans
Jordanem quiescebat, et Dan vacabat navibus. Aser in littore maris
habitabat, et in portubus morabatur. Jordanis, qui interpretatur
descensus, significat humilitatem. Galaad igitur, qui trans Jordanem
quiescebat, et ad bellum cum Debora venire detrectabat, designat
saeculares homines, qui rerum transeuntium affluentia superbi, in
elationis vitio secure quiescunt, et ad spirituale bellum venire
contemnunt. Mare autem, significat saeculum, et naves in mari currentes,
actiones saeculares. Dan itaque, qui vacabat navibus, illos exprimit qui
actionibus saecularibus invigilant: et idcirco contra hostes spirituales
pugnare recusat Aser, qui habitabat in littore maris et in portubus
morabatur, illos significat, qui, quamvis pro virium imbecillitate
saecularium tentare negotia non valent: saeculo tamen et saecularibus
rumoribus, et actionibus in quantum possunt, adesse et adhaerere
laborant. Galaad igitur, Dan et Aser, ad bellum cum Debora non veniunt,
quia superbi quique et saecularibus negotiis se implicantes, et saeculum
adamantes, militare Christo despiciunt. Zabulon vero et Nephthalim
obtulerunt animas suas morti. Duces Issachar fuerunt cum Debora. Isti,
qui cum Debora fuerunt Domini bello, illos significant qui carnem suam
in bello tentationum per abstinentiam crucifigunt. Qui, inquit,
ascenditis super nitentes asinos, qui ambulatis in via, et sedetis in
judicio, loquimini (Judic. V). Qui sunt nitentes asini, nisi corpora
casta; asini, per illam, quam exhibent spiritui, subjectionem; nitentes,
per castitatem. Via designat Christum; Judicium autem, discretionem boni
et mali. Vos igitur, quia ascenditis super nitentes asinos, id est qui
corpora casta custoditis, qui ambulatis in via, id est qui in Christo
recte vivitis, et sedetis in judicio, id est qui verum a falso, bonum a
malo discernitis, loquimini. Quid loquimini? Justitiam inquit. Peccatori
namque dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas? (Psal. XLIX.)
Pugnaverunt reges juxta aquas, et tamen nil tulerunt praedantes (Judic.
V). Reges ad aquam pugnant, cum daemones sanctos invigilantes
lectionibus et meditationibus sacrae Scripturae tentant. Qui praedantes
nil ferunt, quia victi et confusi descendunt. De coelo quoque contra eos
dimicatur, dum sanctis auxilium, in tentationibus divinitus praebetur
contra daemones. Stellae etiam contra Sisaram pugnant, dum sancti angeli
coelitus missi nobis in auxilium, diabolum superant. Benedicta Jahel, id
est sancta Ecclesia, inter mulieres id est inter alias nationes,
benedictione coelesti in Christo. Aquam petenti, lac dedit (Ibid.).
Aquam diabolus petit, quando doctrinam haereticam et saecularem
sapientiam a calore fidei frigidam proferri et disseminari concupiscit.
Sed Ecclesia sancta lac tribuit, quia simplicem doctrinam praedicare non
desinit. Debora igitur, prophetia; Barach, populus Judaicus; Sisara,
diabolus; Jahel, sancta Ecclesia.
|
|