|
Gedeon (Judic. VIII), sicut in praecedenti figura diximus, significat
Christum. Multae Gedeonis uxores, multae Ecclesiae sunt, vel multae
nationes, Christo per fidem adhaerentes; filii Gedeonis, sunt singuli
Christiani. Concubina, de qua genuit Abimelech, Synagogam designat. Quae
ideo concubina, quia peccatrix. Abimelech (Judic. IX), significat
Antichristum, qui, congregatis perditis nationibus, sicut Abimelech
trucidavit fratres suos, sic et Antichristus persequetur servos Dei
Christianos. Joathan minimus, qui ex omnibus fratribus suis solus evasit
et montem benedictionis ascendit, exprimit eos qui ascendunt per gratiam
montem vitae spiritualis, et sic evadunt culpam damnationis. Videamus
etiam parabolam Joathan contra viros Sichem prolatam: Ferunt, inquit,
ligna silvarum, ut ungerent super se regem (ibid.), etc. Quid per ligna
silvarum accipimus, nisi nationes quaslibet infructuosas, et homines in
peccatis positos et inveteratos, et aeternis incendiis paratos? Oleum
significat misericordiam; quia, sicut oleum excellit cunctos liquores,
ita misericordia cunctas virtutes. Et solemus Patri misericordiam
assignare, sicut ipsum benedicentes dicimus: Benedictus Deus et Pater
Domini nostri Jesu Christi, pater misericordiarum (II Cor. I). Per oleum
ergo vel olivam, non inconvenienter exprimitur Pater. Per vitem
designatur Filius, qui dixit: Ego sum vitis (Joan. XV). Per ficum vero,
quae suavem et dulcem habet fructum, figuratur Spiritus sanctus, de quo
scriptum est: Quam suavis, Domine, Spiritus tuus in nobis? (Sap. XII.)
Et sapientia: Spiritus meus super mel dulcis (Eccli. XXIV).
Ad olivam igitur, vitem, et ficum ligna silvestria veniunt, et regem
quaerunt, dum infructuosi quique, Patri, et Filio, et Spiritui sancto
labiis dolosis dicunt: Domine, Domine. Sed oliva, vitis, ficus, regnum
silvestrium lignorum respuunt, quia Pater, et Filius, et Spiritus
sanctus homines pravos et infructuosos (nisi fructuosi fiant) in filios
regni non assumunt. Non enim omnis, ait, qui dicit mihi: Domine, Domine,
intrabit in regnum coelorum; sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in
coelis est (Matth. VII). Sicut viri Sichem, Abimelech, ita ligna
silvarum rhamnum in regem accipiunt, quia iniqui principatui Antichristi
se submittent. Sed sicut illa alterutro igne devorantur, sic isti
communi culpa condemnantur. Possumus quoque per oleum, vel olivam
significare fidelem, excellentem misericordiae virtute. Per vitem,
quemlibet eximium virtute sapientiae. Per ficum, alium praepollentem
gratiam dulcedinis internae. Ligna itaque ad olivam, vitem, ficum, ut ex
ipsis regem accipiant veniunt, cum quaelibet infructuosae
congregationes, aliquem virum misericordem, vel sapientem, vel ducem, in
praelatum sibi requirunt. Sed oliva, vitis, ficus, regimen tale
respuunt, quia electi quique per pravorum malitiam, si in regimine eorum
constituantur, proprio se fructu privari, et illis nihil prodesse
pertimescunt. Deinde ligna rhamnum supra se regem levant, cum iniqui
alium iniquum spinis peccatorum obsitum in rectorem expostulant. Isti
quoque alterno igne devorantur, dum perversi subjecti, et perversus
eorum praelatus, alterutro furore et iracundia conturbantur.
|
|