|
Arca clangentibus tubis, septem diebus circum Jericho circuitur, et
Jericho substernitur, et Raab funiculo coccineo in fenestra posito
liberatur, et Achan pro furto regulae aureae, et pallii coccinei
lapidatur (Josue, VI, VII). Jericho, quae interpretatur luna, significat
praesens saeculum, quod quasi luna ad perfectionem et defectionem
perducitur, dum modo elevatur, modo adversis decrescit et humiliatur.
Videmus annorum circulos, per quos saeculum volvitur, solo tempore veris
terrae poros aperiente ad similitudinem lunae primae lucem primariam
exponentis germina parturire. Deinde, sicut per diuturnas [diversas]
successiones cernimus lunam ad plenitudinem pervenire, sic aspicimus de
terra quaeque prodeuntia, per caloris vivificationem et humoris
vegetationem, maturitatem et perfectionem suam in aestate consummare.
Postea vero, quasi luna decrescens minuuntur, dum naturali calore et
humore deficiente, in autumno moriuntur. Ad ultimum autem in hieme quasi
ad quoddam interlunium redeunt, dum frigorum asperitatibus attrita, ad
occultum iterum naturae sinum recurrunt, et se nostris aspectibus
subducunt. Sic et in hominibus, bestiis, avibus, piscibusque videmus:
quae postquam adesse prodeunt, prius ad perfectionem venire laborant,
deinde per defectum ad non esse festinant. Sic, sic cernimus gloriam
praesentis saeculi nunc oriri, nunc crescere, nunc exaltari, nunc minui,
nunc ad nihilum redigi. Arca, quae, sicut supra dictum est, significat
Christum, circum Jericho septem diebus portatur, dum Christus usque in
finem saeculi, quod septem dierum curriculo volvitur, in mundo
praedicatur. Hujus arcae vectores, sunt sancti apostoli, et
praedicatores de quibus scriptum: In omnem terram exivit sonus eorum, et
in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII). Tubae aeneae, fortem et
invincibilem praedicationis designant auctoritatem. Quas clangentes
manibus tenet, dum sancti praedicatores quod clangunt voce, complent
opere. Muri Jericho, philosophica significant argumenta, sive culturam
idolorum per circuitum mundi roboratam et exaltatam, quae per
circumductionem arcae et clangorem tubarum corruerunt; quia per Christi
praedicationem per orbem terrarum sonantem, perierunt. Viri Jericho
interficiuntur, dum homines saeculi saecularibus negotiis dediti in
perpetuum condemnantur. Raab meretrix, electam ex gentibus Ecclesiam
significat, quae quondam fuit serviens, et subdita multis amatoribus, id
est multis daemonibus. Raab, ut salvaretur, funiculum coccineum in
fenestra foris posuit, quem domi habuit; et sancta Ecclesia, ut
salvaretur, passionem Christi ore confitetur, quam corde credit. Achan
regulam auream et pallium furatur, et in valle lapidatur: et falsus
quilibet christianus, vel haereticus philosophicam sapientiam (quae per
auream regulam significatur) et saecularem cultum (qui per pallium
designatur) in Ecclesiam inducens, inferno condemnatur. Aurum, argentum
et quaelibet metalla, sive Jericho, sive civitatem aliarum per ignem
purgata, in opus Domini assumuntur; quia philosophorum sapientia, vel
eloquentia, sive quaelibet doctrina eorum, sacrae Scripturae
examinatione ab omni erroris sorde purificata, in divinae praedicationis
ministerio non reprobatur. Maledicitur, qui Jericho reaedificat, et
maledictus est, qui malitiam saecularem in baptizatis destructam verbo
pravo vel exemplo reducit et restaurat. In primogenito suo ponit
fundamentum, et in novissimo liberorum portas ejus, quia per hanc culpam
amittit, et quod primum acceperat donum naturae, et quod accepit ultimo
donum gratiae, ut jam illi ad salvationem nihil valeat utrumque. Sed et
cuncta, quae illius sunt, igne consumuntur, dum corpus ejus, et anima,
et quidquid in utroque possidet, gehennali conflagratione comburuntur.
|
|