CAP. IV. De civitate Hai.

Civitas quoque Hai significat mundum, non in eo quod est creatura Dei, sed in eo quod in ipso superabundat malitia diaboli, et concupiscentia generis humani. Viri Israel post urbem in insidiis latentes nocte, prophetae sancti antiqui sunt, qui ante adventum Josue ad Hai, id est ante adventum Christi in mundum quasi in nocte latuerunt, quia in Veteri Testamento antequam nobis oriretur sol justitiae, qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I), Domino in umbra legis et figuris futuri Salvatoris, ipsum Salvatorem praecedentes, servierunt. Sed rex Hai ignoravit insidias Israelitarum; quia diabolum latuerunt obscura aenigmata prophetarum, et secreta mysteria legalium figurarum, et non noverat modum redemptionis, idcirco temere sicut rex Hai Josue aggressus est praesentiam expugnare Redemptoris. Josue contra regem Hai, se invalidum et impotentem simulavit, et fugam iniit, et sic se superari fingendo, regem Hai callide debellavit, quia Christus humanitatis infirmitatem praetendens, dum se a diabolo tentari et a ministris ejus, ipso cooperante, crucifigi permisit, diaboli superbiam humiliavit, et ejus malitiam sapienter superavit. Elevatio scuti exaltationem designat fidei. Hai quoque igne consumitur, dum omnis qui diligit iniquitatem infernalibus flammis crematur. Seniores, qui erant cum Josue et caeteri bellatores, apostolos exprimunt et praedicatores. Rex vero et exercitus ejus occiditur, cum diabolo et ministris ejus nocendi potestas divinitus aufertur.