|
Josue, subversis hostibus, altare ex lapidibus quos ferrum non tetigerat
construxit (Jos. VIII). Deuteronomium in eo scripsit, et populum ad
benedicendum et maledicendum divisit. Nobiliores tribus ad
benedictionem, ignobiliores ad maledictionem constituit. Lapides, ex
quibus Josue altare constituit, sunt sancti in fide firmi, qui per
dilectionem operantur. Quos ferrum non tangit, quia eos nulla
crudelitatis culpa corrumpit. Qui dum in unitatem fidei et concordiam
charitatis conveniunt, unum altare faciunt. Deuteronomium, quod
interpretatur secunda lex, significat Evangelium. Quod in hoc altari
scripsit Dominus, quando dixit: Audistis quia dictum est antiquis: Non
moechaberis. Ego autem dico vobis: Si quis viderit mulierem ad
concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo (Matth. V). Qui
juxta montem benedictionis incedebant, illos significant qui sine metu
poenae infernalis, promissionis coelestis amore succensi veniunt ad
salutem. Illi vero, qui juxta montem maledictionis incedebant, illos
designant qui non amore benedictionis, sed promissionis, sed futurorum
suppliciorum timore, complent quae in lege scripta sunt, ut perveniant
ad salutem. Sed nobiliores eos esse constat, qui boni ipsius desiderio
et aeterna benedictionis amore quod bonum est agunt.
|
|