CAP. VI. De dolo Gabaonitarum.

Interea Gabaonitae, metu perterriti, cum fraude et calliditate venerunt ad Jesum, pannis, calceamentisque veteribus induti, deprecantes ut salvarentur. Statimque a Jesu salutem accipiunt. Qui tamen dolum ubi agnovit, ligni caesores, vel aquae gestatores eos constituit (Josue IX). In quorum figura, illi ostenduntur, qui de mundo ad Ecclesiam venientes, habent fidem in Deo, et declinant caput suum sacerdotibus, sanctisque ministrant, et serviunt, et aliquid utilitatis impendunt. Ad ornamentum etiam Ecclesiae, vel ministerium prompti sunt; in moribus vero suis, et conversatione pristina detinentur, retinentes veterem hominem cum actibus suis, et induti vetustis vitiis, sicut et illi pannis et calceamentis veteribus obtecti, et propter hoc quod in Deum credunt, erga servos Dei et Ecclesiae cultum videntur esse devoti, nihil tamen emendationis vel annovationis habent in moribus. Tales igitur tantummodo quoddam salutis signum, intra Ecclesiam temporaliter praeferunt, inter Israeliticas autem, id est inter sanctos Dei, regnum aeternum vel libertatem minime consequuntur. Quod autem in Gabaon pugnante Jesu Nave stetisse perhibentur sol et luna, donec Israelis inimici delerentur (Josue X), significat quod noster Jesus multo magis modo interventu suo, dum nos bellum gerimus adversus vitiorum gentes et colluctamur adversus principes et potestates, et rectores, tenebrarum harum, adversus spiritualia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI), sol nobis justitiae indesinenter assistit, nec deserit nos unquam, nec festinat occumbere, quia ipse dixit: Ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII). Quinque autem reges, quinque sensus indicant, qui Gabaonitas, id est carnales homines expugnant. Hi ad speluncam confugiunt (Josue XIII), cum se terrenis actibus in corpore obsiti mergunt. Qui tamen pugnante Jesu, id est praedicatione evangelica superantur, atque ingrediente verbo Dei in nobis, id est intra speluncam corporis nostri, omnes pariter interficiuntur. Exstinctis deinde vel ejectis gentibus, Josue sorte dividit populis terram promissionis. Ejecit ergo et Christus a facie fidelium suorum quodammodo gentilium errorem, malignos spiritus, et sorte divisit in nobis terram, omnia operans unus atque idem spiritus, ac dividens dona propria unicuique prout vult (II Cor. XII).