|
Quod vero habitacula ut suburbana, et oppida levitis a Jesu per omnes
tribus decernuntur, significat quod ii, qui in Ecclesia Dei, doctrinae
gratiam administrant, prorsus ab omnibus quibus dispensant divina,
terrena subsidia, quae non habent, suscipiant, ut impleatur illud
apostoli praeceptum dicentis: Si nos vobis spiritualia seminavimus, non
est magnum si carnalia vestra metamus (I Cor. IX). Et merito isti per
cunctas tribus divisi dicuntur, quia dispensatione cunctorum vivunt.
Quod autem quadraginta duas urbes accipiunt (Num. XXXV), indubitanter
ipsa praedicatio sanctorum signatur. Ipsi enim possident doctrinam, quae
constat legis Decalogo, et quadrifido Evangelii numero, quasi
quaterdenas habentes urbes. Quibus et duae adduntur, quia nimirum
cuncta, quae praedicant, morali ac mystico sensu annuntiant.
|
|