CAP. VIII. De Chananaeis tributariis.

Illud autem quod Israelitico populo, cum praecepta promissionis terra partiretur, Ephraim tribui Chananaeorum gentilis omnino populus accedit, sed factus tributarius dicitur sicut scriptum est: Habitavit Chananaeus in medio Ephraim, tributarius (Josue XVI), exponamus. Quid enim tributarius, nisi subjectionem servitutis, quod Chananaeus nisi vitium significat? Saepe enim in magnis virtutibus terram promissionis ingredimur, quia saepe intima de aeternitate rimamur. Sed dum interemptis sublimibus vitiis, quaedam tamen parva retinemus, quasi Chananaeum vivere in terra nostra concedimus. Qui tamen tributarius efficitur, quia hoc ipsum vitium, quod subjicere non possumus, ad usum nostrae humilitatis retorquemus, ut eo de se mens et in suis vilia sentiat, quod suis viribus etiam parva, quae expetit, non expugnat. Unde bene rursum scriptum est: Haec sunt gentes, quas Dominus dereliquit, ut erudiret in eis Israelem (Judic. III). Quaedam namque minima vitia nostra retinentur ut se nostra intentio sollicita in certamine semper exerceat, et eo de victoria non superbiat, quod vivere in se hostes conspicit, in quibus adhuc vinci formidat. Israel igitur reservatis gentibus eruditur, quia quando in quibusdam vivimus vitiis, elatio virtutis nostrae comprimitur, et mens nostra in parvis sibi resistentibus discit, quod ex se non subjiciat majora.